- ACCEPTOR
- ACCEPTORvox Latio veteri cognita, teste Sosipatrô l. 10. in usum dein revocata a Scriptoribus medii aevi et in LL. antiquis frequens: in Salica tit. 7. §. 1. 2. 3. Burgund. add. 1. c. 11. Longobard. tit. 104. §. 18. 19. 20. etc. accipitrem notat. qui Hebr. Gap desc: Hebrew nets, quod eius volatus velocissimus sit. Unde Graecis modo ὠκυπέτης, modo ὤκιςτος, modo ἐλαφρότατος πετεηνῶν, Hesiod. in ἔργοις v. 210. Homer. Iliad. o. v. 237. et Odyss. u. v. 86. Unde de Francisci I. Regis Gall. accipitre, qui unâ brevi nocte, e Villeriae castro, Londinum se contulit et notis suis agnitus, ad dominum remissus est, Thuanus de Re Accipitraria.------- Fugit ille per aurasPersidus emansor, rapidisque per aera pennisTormento properat, volucrique citatior Eurô,Et Tartessiaco dum Sol lavat aequore crines,Rursus et Eoâ mortales lampade tingit,Oceanum supra fertur Tamesimque Britannum,Londini et fessus tandem super astitit arce.Quam ob causam, apud Aegyptios, accipiter ventorum fuit symbolum, ut testatur Orus l. 2. c. 14. nec defuêre, qui ob id ipsum Soli eum fuisse consecratum dixerint. Eustath. Od. o. et proin ἱεροκκ Graecis nominatum. Quemadmodum idem sacer ales Virgilio Aen. l. 11. v. 721.Quam facile accipiter saxo sacer ales ab alto.Quamvis alii ideo sic dictum malint, quod Aegyptiis ex facris animalibus nihil fuerit tam sacrum, quam ibis et accipiter: utpote apud quos, si quis aliud animal invitus necavislet, ad Sacerdotum arbitrium multabatur, at quisquis ibin aut accipitrem necaverat, sive volens aut invitus necasset, eum mori necesse erat. Herodot. Euterpe. Quin hodieque Sacrum censent, inter accipitrum aut falconum species; quam tamen vocem non Latinam, sed Arabicam, esse, docet Bochart. ex Sakara, quod acute videre denotar etc. Est autern haec avis venatui aptissima, ob ipsam banc pernicitatem: unde Accipitrariae venationis mentio iam apud Ctesiam in Photii Excerptis, Indi lepores et vulpes venantur non canibus, sed corvis, milvis cornicibus et aquilis: quod ex eodem Ctesia pluribus explicat Aelian. l. 4. c. 26. Et in Mirabilib. docer Aristoteles, quâ arte, circa Thraciae Amphipolim ἐξιέντες οἱ παῖδες ἐκ τῶ κωμῶν καὶ τῶ ἐγγὺς, χωρίων, ἐκὶ ςθήροον τῶ ὀρνιθαρίων, συνθηρἐυεςν παραλαμβάνουϚι τοὺς ἱέρακας, ex pagis et agris sinitimis ad avicularum aucupium egredientes pueri, accipitres in aucupii societatem assumunt. Quod idem narrat Antigonus Histor. 34. Vide quoque Plin. l. 10. c. 8. Gesnerum in Avibus p. 24. ex Graeca Paraphrasi Oppiani Ixeutic. Apuleium Apolog. 1. Iul. Firmicum Mathes. l. 5. c. 7. et 8. Alios. Unde non abs re dicit quis, cur Chrysostomus ad locum Hiobi c. 39. v. 29. Accipitres posuerit in censu τῶ ἀχρήςτων κ` εἰκῆ δοκούντων εἶναι, rerum inutilium, quaeque frustra videntur esse? Et responderi quidem posset, magnum virum, ut erat severus admodum virtutis custos, rigidusque satelles, potuisse huiusmodi aucupia habere pro superfluis, et iis accensere, in quibus tempus inutiliter teritur. Sed, quod forte verius, pleraque haec parum sunt ad rem, neque accipitrarii aucupii vetustatem satis arguunt. Nam quae ex Ctesia de Indis, ex Philosopho de Thracibus, ex Plinio de Cratero afferuntur, rudimenta sunt artis, eaque solum apud Barbaros, nondum apud Graecos recepta. Et apud Martial. l. 14. Epigr. 216.Praedo fuit volucrum, famulus nunc aucupis; idemDecipit et captas non sibi meret aves:ut et Oppianum loc. cit. Accipiter aves decipit, aut percellit, nondum capit. Et in Apuleio, aucupandis avibus quaeritur: non ut ipse capiat, sed ut captantibus adsit. Solus Firmicus qui sub Constantino vixit, aucupii huius diserte meminit, sed de mendo non sine ratione Bocharto suspectus. Interim certum est, illud non diu post Chrysostomum floruisse: Namque meminit eius, qui statim sequitur, Prosper. de Vita contempl. l. 3. c. 17. et Sidon. Apollinaris passim, inprimis Panegyr. ad Avitum Imperat. et Consul. A. C. 456.Quid volucrum studium, dat quas natura rapacesIn vulgus prope cognatum? Quis doctior istoInstituit varias per nubila iungere lites?Alite vincit aves, celerique per aethera plausuHoc nulli melius pugnator militat unguis.Exinde crescente luxu, cum in Gallia Clerici quoque canes et accipitres alerent, vetuerunt id multa Concilia toto VI. Saeculo, Agathense can. 55. Epaonense can. 4. et Matisconense II. Can. 13. Unde pater, errâsse Leandrum et Pancirollum, qui Friderico Barbarossae; Pandulfum item Collenutium qui Henrico VI. Imperatori aucupii huius inventum tribuunt. Sam. Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 2. c. 19. etc. Cum autem Accipitris variae sint species, Sacer inprimis sic dictus memorabilis est, et illa, quam Albasak Arabes vocant, avis pulcherrima, minima rapacium, quae passeres venatur; aut etiam, secundum Damirem attagenes, columbas et turtures, nisus scil. seu sparverius: ur et ille, quem triorchin seu buteonem appellant, de quibus vide suô locô. In LL: Alamannorum tit. 99. §. 20. occurrit Acceptor, qui aucam mordet; qui Ganshapich; voce German. dicitur in L. Baiuvar. tit. 20. §. 2. Ibid. Accipiter qui gruem mordet, German. Cranichhapich: in L. iterum Baiuvar. tit. cit. § 3. Acceptor, qui anates persequitur, Anetapich: cuiusmodi anatum hostes Lanarios Galli vocant, ut observat Albertus M. de Animal. l. 23. c. 8. etc. apud Car. du Fresne Glossar. Nec omittendum, migratoriam quoque avem esse Accipitrem, saltem plerasque eius species, solo buteone et aesalone exceptis, quos semper apparere tradunt, Philosophus Histor. Animal. l. 8. c. 3. et Plin. l. 10. c. 8.Atque hinc verba illa Hiobi c. 39. v. 29. An per prudentiam tuam plumescit accipiter, expansis alis suis versus Austrum: nonnulli sic reddunt, Numquid per prudentiam tuam volabit accipiter alis ad Austrum expansis? ut sensus sit: An providentiae tuae debet id imputari, quod ingruente hieme, ad Australes Mundi plagas volat accipiter? Sed et, uti aquila, ita etiam accipiter, Solem inconnivis oculis intueri traditur, neque inde quidquam offendi, Aelian. l. 10. c. 14. ob quod ipsum, Aegyptii Horo, i. e. Soli vel Apollini, avem hanc sacram esse voluêre etc. Plura hanc in rem vide apud Bochart. Hieroz. dicta P. II. l. 2. c. 19. et infra voce Accipiter.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.